Source language: Latin
Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias adseruit, contra illud quod ait Dominus (Ioh. 10,30): 'Ego et Pater unum sumus.' [44] Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum.