Source language: Latin
Arbor erat pirus in vicinia nostrae vineae pomis onusta nec forma sapore inlecebrosis . Ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi adulescentuli perreximus nocte intempesta , quousque ludum de pestilentiae more in areis produxeramus , et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas , sed vel proicienda porcis , etiamsi aliquid inde comdimus , dum tamen fieret a nobis quod eo liberet , quo non liceret .