Source language: Latinh
Librum autem Iob etiam si a Moyse iuxta communem traditionem scriptum asserverimus: tantae tamen nec apud Iudaeos nec apud Latinos auctoritatis est, ut inter prophetales locari merverit. Hoc autem Danielis liber monstrat. Ipse quippe a propheta conscriptus est, quod amplius est a propheta conditus fuit: inter prophetales taen nequaquam reperitur, sed inter agiographia sextum possidet locum; ut patet in prologo Galeato Beati Hieronymi super libros Regum.