Source language: Latin
Quia non rediit filius, quae cogito et quibus nunc sollicitor rebus ! Atque ex me hic natus non est, sed ex frate ; is adeo dissimili studio est inde ab adulescentia : Ego hanc clementiam vitam secutus sum atque otium ; uxorem nunquam habui. Ille, ruri agere vitam, semper parce ac duriter se agere ; uxorem duxit ; nati filii duo. Ego majorem adoptavi mihi ; eduxi a parvolo. Pudore et liberalitate liberos retinere satius esse credo quam metu.