Källspråk: Latin
Aedificare te scribis. Bene est: inveni patrocinium; nam idem facio, atque id quod interest est ad mare te aedificare, ad Larium lacum me.Huius in litore plures villae meae sunt, sed duae maxime ut me delectant, ita excruciant.Altera imposita saxis lacum prospicit, altera lacum tangit.Itaque illam <<tragoediam>>, hanc appellare <<comoediam>> soleo; illam, quod quasi cothurnis, hanc , quod quasi socculis sustinetur.