Penatium Larumque arae a pio rege sacrificiis ornabantur . Quirites a Numa sic monebantur : '' Boni et iusti et pii semper esse debemus , quia pii Populi a deis semper protegebantur , impii puniebantur . '' Itaque Numa a Romanis amabatur atque colebatur .