Quidquid te bonum facere potest.tecum est.Quid tibi opus est,ut sis bonus?Velle!Quid antem melius potes velle,quam eripere te huic servituti,quae omnes premit,quam servi quoque omni modo exuere conantur?Peculium suum,quod comparaverunt ventre fraudato pro capite numerant.Tu non concupisces quanticumque ad libertatem pervenire,qui te in illa putas natum esse?