Idioma de origen: Latín
Summarium historiae Romanae
Annos numerabant Romani ab anno urbis conditae, qui annus fuit ante aeram nostram septingentesimus quinquagesimus tertius. Initio reges per annos circiter ducentos quinquanginta civitatem ad arbitrium suum rexerunt. Anno quingentesimo nono, sive ab Urbe condita ducentesimo quadragesimo quarto, postquam expulsus est Tarquinius Superbus, creati sunt duo consules, qui potestatem parem habebant atque alter alterum coercebat.