Limba sursă: Limba latină
In alijs libris Sacrae Scripturae historialibus multa omissa fuerant, quae ad intentionem Sacrae Scipturae nimis conferebant, in hoc autem libro posita sunt, ideo qui prudenter attenderit, reperiet hic, quod in alijs libris in singulis locis defit. Et quia istud est conveniens nomen huic libro, iuxta proprietatem suam, Latini istud nomen, licet Graecum esset, tenuerunt, de nomine Hebraeo non curantes. Aliquando tamen istum librum chronicum Sacrae Scripturae appellamus, iuxta consonantiam Hebraici nominis. Sic dicitur in prologo Galeato Hierony. super libros regum s. septimus Dibrehaiamim. i. verba dierum, qui significantius exordium totius divinae historiae possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus, & secundus inscibitur.