Langue de départ: Latin
An liber Iob computetur inter Prophetales; & quid requiritur ad esse librum prophetalem.
De libro Iob quibusdam inquirendum videbitur, quod inter prophetales locandus sit, nam libros prophetales dicemus, quod a prophetis conditoribus scriptitentur; de Job autem auctoritas hebraica tradit, quod Moyses illum scripterit; vere ergo prophetalis est. Cui respondendum est librum Iob inter prophetales non poni, quia non solum exigitur librum a propheta esse conscriptum, ut prophetalis appelletur; sed etiam ut amplam sortiatur auctoritatem.