Source language: Latyn
Hi omnes lingua,institutis,legibus inter se differunt. Gallos ab Aquintanis Garumna flumen,a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae,propterea quod a cultu atque humanitate Provinciae longissimae absunt proximique sunt Germanis,qui trans Rhenum incolunt,quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt.