Source language: Latyn
Cui dicendum neutrum horum totaliter esse distinctiuum, nam utrinque historiam continent, & a prophetis conscripti sunt; communior tamen antiquorum invaluit auctoritas, ut Pentateuchus legalis, sequentes autem prophetales dicantur; eo quod Pentateuchus & si historias quasdam tradat, potissima tamen intentio ad legis lationem est.