Source language: Latyn
Da pacem, Domine, in diebus nostris
Quia non est alius
Qui pugnet pro nobis
Nisi tu Deus noster.
1. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
2. Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te:
3. Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi.
4. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem:et abundantia diligentibus te.