원문 언어: 라틴어
Menander fecit Andriam et Perinthiam.
qui utramvis recte norit ambas noverit:14 10
non ita dissimili sunt argumento, sed tamen
dissimili oratione sunt factae ac stilo.15
quae convenere16 in Andriam ex Perinthia
fatetur transtulisse atque usum pro suis.
id isti vituperant factum atque in eo disputant
contaminari non decere fabulas.
Faciuntne intellegendo ut nil intellegant?