Source language: Latin
Interim Medus et Lydia vento secundo per mare Inferum navigare pergunt ad fretum Siculum(id est fretum angustum quo Sicilia ab Italia disiungitur). Gaudent omnes qui ea nave vehuntur praeter mercatorem cuius merces necesse fuit e nave eicere.
Medus vero multum cogitat de verbis Lydiae et de tempestate quae tam subito cessavit, postquam Lydia dominum invocavit. Ut tempestas mare tranquillum turbavit, ita verba Lydiae animum Medi turbaverunt.
Lydia amicum suum colorem mutavisse animadvertit et "Quid palles?" inquit, "Utrum aegrotas an territus es?"
"Non aegroto" inquit Medus, "Corpus quidem sanum est mihi, animus vero turbatus. Quis est ille dominus tuus cui mare et venti oboedire videntur?"