Source language: Latinski
Olim humani artus, cum ventrem otiosum cernerent, ab eo discordaverunt conspiraveruntque ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. At, dum ventrem domare volunt, ipsi quoque defecerunt, totumque corpus ad extremam tabem venit; inde apparuit ventris haud segne ministerium esse, eumque acceptas cibos per omnia membra distribuere; et cum eo in gratiam redierunt. Sic senatus et populus, quasi unum corpus, discordia pereunt, concordia valent.