원문 언어: 라틴어
coriolanus,prope ut amens consternatus,ab sede sua cum ferret matri obviae complexum,mulierin iram ex precibus versa:"sine,priusquam complexum accipio,sciam,inquit,ad hostem an ad filium venerim,captiva materne in castris tuis sim.in hoc me longa vita et infelix senecta traxit,ut exsulem te,deinde hostem viderem?potuisti populari hanc terram,quae te genuit atque aluit?non tibi,quamvis infesto animo et minaci perveneras,ingredienti fines ira cecidit?non ,cum in conspectu roma fuit,succurrit:intra illa moenia domus ac penates mei sunt,mater,coniux liberique?ergo,ego nisi peperissem,roma non appugnaretur!nisi filium haberem,libera in patria mortua essem!