Herkunftssprache: Latein
Segesta est oppidum pervetus in Sicilia, iudices, quo ab Aenea fugiente a Troia atque in haec loca veniente conditum esse demonstrant. Itaque Segestiani non solum perpetua societate atque amicitia, verum etiam cognatione se cum populo Romano coniunctos esse arbitrantur. Hoc quondam oppidum, cum illa civitas cum Poenis suo nomine ac sua sponte bellaret, a Karthaginiensibus vi captum atque deletum omniaque, quae ornamento urbi esse possent, ad Karthaginem sunt ex illo deportata.