gjuha e tekstit origjinal: Gjuha Latine
Quoniam liber iste in quibusdam, iuxta hebraicum stilum, decurtatus est, quae ex aliqua parte defecerunt, utcunque gesta narrantur in libris duobus Paralipomenon, qui ob hoc nomen assumpserunt: nam in Graecam originem Paralipomenon relictorum , vel de relictis interpretatur: eo quod ibi de eis, quae relicta sunt in libris Regum, & alijs historicis, suppletio quaedam habetur.