שפת המקור: לטינית
Tribus cum nauibus Columbus ad insulas Fortunatas, quas Canarias appellant, profectus est, atque ab eis tres et triginta totos dies occidentem secutus solem, sex numero insulas reperit; quarum sunt duae ingentis magnitudinis; homines nudi, ingenio miti, nauibus ex uno ligno factis utuntur. Frumentum hi habent, quod maîcem appellant (...) Animalium quadrupedum genera habent pauca. Aues uero plurimas, nostris siue grandiora, siue estiam minora habent(...). Psittacorum magnam copiam forma et colore uariam habent.