In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam ; et urgebar tamen et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non enim discerem nisi cogerer. Nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit.