زبان مبداء: لاتین
Addit ( Scipio ) verbis honorem :" neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos (esse ) , neque triumphantibus aùpliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Massinissam populus Romanus ducat ." Laelium,et ipsum conlautdatum , aurea corona donat ; et alii militares viri , prout a quoque navata opera erat , donati . His honoribus mollitus (est ) regis animus erectusque in spem propinquam , sublato Syphace , omnis Numidiae potiundae.