Latini auctores, cum « sedem adfectuum sensuumque » designare volunt, uerbo "animi" multo saepius uti solent quam uerbo "cordis" quod hâc significatione praecipue apud poetas usitatum est figurâ plurali.
Itaque mihi quidem hoc rectius esse uideatur : « Animi habet suam rationem [uel suas rationes], quam [quas] mens non intellegit.»
Gratiam do! Sed Latini auctores utuntur et verbo cor (sedes affectuum et sensuum), non solum animus: e.g. amare corde. In hoc enuntiatione certe dicitur de amore aut amcitia. Eo videtur mihi verbum cor certum esse.
Sententiam igitur tuam sequor propter paulo incommodiorem uerbi animus ambiguitatem ac pro reuerentia aduersus Blaise Pascal. Maximas tibi gratias ago pro diligentia.